![]() Quae omnia non tantum catholicae doctrinae adversantur, sed etiam fundamento scientifico carent, a rectisque historicae methodi principiis aliena sunt.Ģ. Alii denique auctoritatem Apostolorum, quatenus testes Christi sunt, eorusque munus et influxum in primaevam communitatem parvi pendentes, creatricem potentiam huius communitatis extollunt. Alii historicam vim et indolem documentorum revelationis quasi a priori negant. Alii e falsa notione fidei procedunt ac si ipsa veritatem historicam non curet, immo cum eadem componi non possit. Quidam enim huius methodi fautores praeiudicatis opinionibus rationalismi abducti, supernaturalis ordinis existentiam et Dei personalis in mundo interventum, ope revelationis proprie dictae factum, miraculorum et prophetiarum possibilitatem et existentiam agnoscere renuunt. ![]() Circumspecte tamen se gerat, quia saepe huic methodo commixta prostant principia philosophica et theologica haud probanda, quae tum methodum, tum conclusiones in re litteraria non raro depravant. ![]() Ubi casus fert, interpreti investigare licet, quae sana elementa in «methodo historiae formarum» insint, quibus ad pleniorem Evangeliorum intellegentiam rite uti possit. Denique exegeta omnia media usurpabit quibus altius indolem testimonii Evangeliorum, vitam religiosam primarum ecclesiarum, sensum et vim traditionis apostolicae perspiciat. generalem artis hermeneuticae regulam enuntiat, cuius ope tum Veteris tum Novi Testamenti libri explanandi sunt, eo quod in eis exarandis hagiographi modum cogitandi et scribendi apud aequales vigentem adhibuerunt. perquirat quid dicendi forma seu litterarum genus, ab hagiographo adhibitum, ad veram et genuinam conferat interpretationem ac sibi persuadeat hanc officii sui partem sine magno catholicae exegeseos detrimento neglegi non posse» quo monito Pius XII fel. Observabit interpres monitum Pii XII fel. Haec sedulo fontes indagat eorumque naturam et vim definit, subsidia per criticen textus, criticen litterariam, cognitionem linguarum sibi comparat. Ut Evangeliorum perennem veritatem et auctoritatem in plena luce collocet, accurate normas hermeneuticae rationalis et catholicae servant, nova exegeseos adiumenta sollerter adhibebit, praesertim ea quae historica methodus universim considerata affert. Exegeta catholicus, ductu Ecclesiae, utilitates capiat ex omnibus quae priores interpretes, praesertim Sancti Patres Doctoresque Ecclesiae, ad intellegendum sacrum textum contulerunt eorusque labores ulterius persequatur. Quare Pontificia Commissio de Re Biblica, pro munere a Summis Pontificibus sibi commisso, opportunum duxit ea quae sequuntur exponere et inculcare. ![]() Įxegetarum labor hodie eo vel magis requiritur, quod multa scripta vulgantur, quibus veritas factorum et dictorum quae in Evangeliis continentur, in discrimen vocatur. Nisi enim salva consensione animorum collocatisque in tuto principiis, non licebit ex variis multorum studiis magnos exspectare huius disciplinae progressus». Caveatur «ne acrior disputandi contentio transgrediatur mutuae caritatis terminos neve inter disputandum ipsae revelatae veritates divinaeque traditiones vocari in disceptationem videantur. Quorum «strenuorum in vinea Domini operariorum conatus non solummodo aequo iustoque animo, sed summa etiam cum caritate iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint», cum quaestiones difficiliores etiam magni nominis interpretes, velut ipse Hieronymus, haud ita felici interdum exitu enucleare conati sint. Magnopere gaudendum est plures hodie inveniri fideles Ecclesiae filios, rerum biblicarum, prout nostra requirunt tempora, peritos, qui hortamentis Summorum Pontificum obsecundantes, indefesso labore huic gravi arduoque muneri toto animo incumbant. Quia problemata numquam deerunt, exegeta catholicus in exponendo divino verbo et in solvendis difficultatibus quae ei opponuntur, numquam animo deficiat oportet sed strenue laboret ut genuinum Scripturarum sensum magis adaperiat, non tantum suis fretus viribus, sed praesertim Dei auxilio et Ecclesiae luce firmiter confidens. Sancta Mater Ecclesia quae est «colunna et firmamentum veritatis», semper Sacram Scripturam ad munus supernam impertiendi animis salutem adhibuit eamque a quavis falsa interpretatione defendit. De historica Evangeliorum veritate - Pontificia Commissio Biblica
0 Comments
Leave a Reply. |